Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.
Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes
vigilias noctis supra gregem suum.
Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit
illos, et timuerunt timore magno.
Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis
gaudium magnum, quod erit omni populo,
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus,
in civitate David.
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum
in praesepio ”.
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
“ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae
Populus, qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. 【Liber Isaiae 9:1】
闇の中を歩む民は、大いなる光を見/
死の陰の地に住む者の上に、光が輝いた。 【イザヤ9:1】
Quam pulchri super montes
pedes annuntiantis, praedicantis pacem,
annuntiantis bonum, praedicantis salutem,
dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul exsultabunt,
quia oculo ad oculum videbunt,
cum redierit Dominus ad Sion.
Gaudete et exsultate simul,
deserta Ierusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
redemit Ierusalem. 【Liber Isaiae 52:7~9】