Adsum, sine ullo vento ad me progrediendum. Non habeo turbam apud me, tantum sunt cogitationes meae, et corpus putridum putidum, ut dicas me inutilem esse. Etiam medicus non credit mihi, dicens me pigrum esse. Vivendi propositum non habeo, cum me aliorum fastidium nudare mihi videor. Quaesivi quid consilii. Cum essem adulescens putavi rem futuram clariorem esse et omnia licuisse. Oh Deus, Ubi erravit.
|
Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum |
|
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi |
|
Tu autem in sancto habitas Laus Israel |
|
In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos |
|
Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi |
|
Ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis |
|
Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput |
|
Speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum |
|
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae |
|
In te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu |
|
Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet |
|
Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me |
|
Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens |
|
Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei |
|
Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me |
|
Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos |
|
Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me |
|
Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem |
|
Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice |
|
Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam |
|
Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam |
|
Narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te |
|
Qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum |
|
Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me |
|
Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum |
|
Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi |
|
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium |
|
Quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium |
|
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram |
|
Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi |
|
Adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus |
Omnes laeti sunt dies, et non est gaudium quod aliquid laetificet sentire. Mori posses et vivere laetos dies, cum essem parvulus. Miseret me parentes et Deum Non possum solvere pro gratia mea erga parentes et Dominum meum